Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.12.1 Cic. Fam. 6.12.5 (English) >>Cic. Fam. 6.13.1

6.12.4 scis me antea sic solitum esse scribere ad te, magis ut consolarer fortem virum atque sapientem quam ut exploratam spem salutis ostenderem nisi eam, quam ab ipsa re p., cum hic ardor restinctus esset, sperari oportere censerem. recordare tuas litteras, quibus et magnum animum mihi semper ostendisti et ad omnis casus ferendos constantem ac paratum. quod ego non mirabar, cum recordarer te et a primis temporibus. aetatis in re p. esse versatum et tuos magistratus in ipsa discrimina incidisse salutis fortunarumque communium et in hoc ipsum bellum esse ingressum, non solum ut victor beatus sed etiam ut, si ita accidisset, victus sapiens esses.

6.12.5 deinde, cum studium tuum consumas in virorum fortium factis memoriae prodendis, considerare debes nihil tibi esse committendum quam ob rem eorum, quos laudas, te non simillimum praebeas. sed haec oratio magis esset apta ad illa tempora quae iam effugisti; nunc vero tantum te para ad haec nobiscum ferenda, quibus ego si quam medicinam invenirem tibi quoque eandem traderem. sed est unum perfugium doctrina ac litterae, quibus semper usi sumus, quae secundis rebus delectationem modo habere videbantur, nunc vero etiam salutem. sed ut ad initium revertar, cave dubites quin omnia de salute ac reditu tuo perfecta sint.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.12.1 Cic. Fam. 6.12.5 (English) >>Cic. Fam. 6.13.1

Powered by PhiloLogic